- PROGNE
- I.PROGNEInsula parva Asiae, apud Rhodum, Plin. l. 5. c. 31.II.PROGNEPandionis Regis Atheniensium filia, uxor Terei Thracum REgis, qui cum Philomelae, alteri Pandionis filiae, sub praetextu visendae sororis a patre abductae, vim intulisset, vitiataeque linguam abscidisset: tam impotenter id tulit Progne. ut Itym, communem filium dilacerârit, patrique epulandum apposuerit. Quâ re tandem cognitâ, ex pueri capite sub finem cenae in convivium illato, Tereus furore correptus, gladium strinxit, uxoremque iam occisurus, in hirundinem eam videt conversam. Philomelam autem in avem sui nominis: Itym vero in Phasianum. Quinetiam ipse, dum novas hasce suorum transformationes admiratur, in upupam mutatus est. Iuvenal. Sat. 6. v. 643.Credamus tragicis quicquid de Colchide torvâDicitur et Progne. —— —Virg. Georg. l. 4. v. 15.Et manibus Progne pectus signata oruentis.Vide Philemela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.